monumenta.ch > Ambrosius > 25
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 24 <<<     >>> § 26

§ 25 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 curritur ad coquinam, fit ingens strepitus, fit tumultus.
2 tota exagitatur familia, maledicunt omnes, quod nulla his requies detur.
3 tandem aliquando da requiem coquo, statue pincernae dexteram: summum gelu riget.
4 ille in frigida exercet manus, illi marmora lauantur.
5 mundant pauimenta uino madida et spinis cooperta piscium.
6 quanti dum ambulant uulnerantur! in ipso conuiuio clamor epulantium, gemitus uapulautium.
7 si quid forte displicuit amicis, rident: ta indignaris.
8 sileat aliquando domus a multis perturbationibus huc atque illuc discurrentium, a sono immolatorum animalium, uacet fumo et semustulatorum nidore.
9 non coquinam, sed carnificinam putes, proelium geri, non prandium curari: ita sanguine omnia natant.